라틴어 문장 검색

Item postea Dianae cogitarent> constituere aedem, quaerentes novi generis speciem isdem vestigiis ad muliebrem transtulerunt gracilitatem, et fecerunt primum columnae crassitudinem altitudinis octava parte, ut haberet speciem excelsiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장15)
Quid bellicosus Cantaber et Scythes, Hirpine Quinti, cogitet Hadria divisus obiecto, remittas quaerere nec trepides in usum poscentis aevi pauca:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 111)
Seneca Lucilio suo salutem Quomodo hoc ad me pervenerit quaeris, quis mihi id te cogitare narraverit, quod tu nulli narraveras ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 431)
denique etiam illud debes cogitare, non te tibi soli gloriam quaerere quod si esset, tamen non neglegeres, praesertim cum amplissimis monumentis consecrare voluisses memoriam nominis tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 15장 2:1)
Incipit enim cogitare qualiter eius gratiam valeat invenire, incipit etiam quaerere locum et tempus cum opportunitate loquendi, ac brevem horam longissimum reputat annum, quia cupienti animo nil satis posset festinanter impleri;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:22)
deinde ut, cum ab aliis quaesita cognovero, tum et de inventis iudicem et cogitem de inveniendis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 1:6)
itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus esse quam quo modo Africam retineant cogitandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 280:1)
et cogitaueram, inquit, quid facerem, cui conlocarem, quaerendus mihi erat gener aliquis libertinus.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 19:3)
quaeritur in primis quare, quod cuique libido venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:2)
Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere materiam in illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore submisso aut criminatione falsa aut irritatis in nos potentiorum odiis quaeque alia inter togatos latrocinia sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 48:1)
vt igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur eaque sub oculos ipsa cadit, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장1)
quin etiam in cogitando, nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid, quod ultro se offerat, pluribus diebus expectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis verbis accommodant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 168:1)
et dixit Dominus: "Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere.
말씀하셨다. “보라, 저들은 한 겨레이고 모두 같은 말을 쓰고 있다. 이것은 그들이 하려는 일의 시작일 뿐, 이제 그들이 하고자 하는 것은 무엇이든 못할 일이 없을 것이다. (불가타 성경, 창세기, 11장6)
Respondit Abraham: " Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam.
아브라함이 대답하였다. “‘이곳에는 하느님에 대한 경외심이라고는 도무지 없어서, 사람들이 내 아내 때문에 나를 죽일 것이다.’ 하고 내가 생각하였기 때문입니다. (불가타 성경, 창세기, 20장11)
Dixerunt: "Vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem".
그래서 그들이 “그 애를 불러다가 직접 물어봅시다.” 하고는, (불가타 성경, 창세기, 24장57)

SEARCH

MENU NAVIGATION